Frammenti latini: "La creazione dell'uomo" in Ovidio Nasone
Manda la tua versione in italiano, la pubblichiamo ! Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca, 70 sidera coeperunt toto effervescere caelo; neu regio foret ulla suis animalibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum, cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, terra feras cepit, volucres agitabilis aer. 75 Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto 80 aethere cognati retinebat semina caeli; quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, pronaque cum spectent animalia cetera terram os homini sublime dedit caelumque videre 85 iussit et erectos ad sidera tollere...