06 aprile 2013

Frammenti latini: "I cento occhi di Argo" in Ovidio Nasone

 
 
Manda la tua versione in italiano, la pubblichiamo !
 
 
Coniugis adventum praesenserat inque nitentem     610
Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam
(bos quoque formosa est): speciem Saturnia vaccae,
quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde
quove sit armento, veri quasi nescia quaerit;
Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor     615
desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.
quid faciat? crudele suos addicere amores,
non dare suspectum est: pudor est, qui suadeat illinc,
hinc dissuadet amor. victus pudor esset amore,
sed, leve si munus sociae generisque torique     620
vacca negaretur, poterat non vacca videri.
paelice donata non protinus exuit omnem
diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
Centum luminibus cinctum caput Argus abebat,     625
inde suis vicibus capiebant bina quietem,
cetera servabant atque in statione manebant.
constiterat quocumque modo, spectabat ad Io:
ante oculos Io, quamvis aversus, abebat.
luce sinit pasci, cum sol tellure sub alta est,      630
claudit et indigno circumdat vincula collo.
frondibus arboreis et amara pascitur herba
proque toro terrae non semper gramen habenti
incubat infelix limosaque flumina potat;
 
(Ovidio, Metamorfosi, Libro I)
 
 ---
 
Foto tratta da un annuncio Ebay

Nessun commento:

Posta un commento

I commenti sono moderati e controllati quotidianamente.
Tutte le opinioni sono benvenute. E' gradita la pacatezza.

I sette peccali capitali sotto l'obiettivo di Sauar Articolo di Marco Salvario

I sette peccali capitali sotto l'obiettivo di Sauar Articolo di Marco Salvario Formatosi all'Accademia delle Belle Arti di Cune...